Senatusconsultum de imperio atque ivre se constituendi populi catalani

  • Traducció en llatí

La premsa lliure no la paga el govern, la paguen els lectors


Fes-te de VilaWeb, fem-nos lliures

Praefatio

Populus Catalanus, quanta est ei historia, uoluntatem sui gerendi semper democratice demonstrauit, ita ut ciues suos meliore ope, commoditate et occasionum aequitate gauderent, atque ipsius cultum identitatemque communem confirmaret.

Autocybernesis Cataloniae iuribus quoque populi Catalani historicis, institutionibus saecularibus et traditione iuris Catalanica fundatur. Parlamentarismus Catalanicus in medio aeuo, una cum contionibus Pacis et Indutiarum atque Palatio Comitale fundamenta habet.

Saeculo XIV p.Chr. Legatio Generalis uel Generalitas facta est, quae magis magisque autonomia acquisita, donec per saecula XVI et XVII totum imperium Catalanici Principatus peregit. Barcinone belli Successionis causa anno MDCCXIV capta, Philippus V “Nova Planta” decreto ius publicum institutionesque catalanicas aboleuit.

Hoc historicum iter aliis cum regionibus communicatum est, quod communem locum linguisticum, culturalem, socialem atque oeconomicum finxit, ita ut a mutuo respectu confirmetur et promoueatur.

Totum per saeculum XX, uoluntas Catalanica autocybernesis constans fuit. “Mancomunitat” Catalanica anno MCMXIV condita primus gradus reciperandae autocybernesi, a Primo de Rivera dictatore abolita. Secunda Re Publica Hispanica anno MCMXXXI proclamata, gubernatio Catalanica nomine Generalitate Catalanica constituta est, quae se Statuto Autonomiae donauit.

Generalitas anno MCMXXXIX a Franco duce abolita est, qui regimen dictatorium constituit, quod usque ad annum MCMLXXV perfuit. Senatus Populusque Catalanus dictaturae resistere non desierunt. meta multarum pro libertate pugna Consilii Catalanici constitutio anno MCMLXXI fuit, ante Generalitatem reciperandam, more prouisorio, praeside eius anno MCMLXXVII ab exilio reuerso. democratica transitione, contextu noui systematis autonomici a Constitutione Hispanica anno MCMLXXVIII definiti, Populus Catalanus Statutum Autonomicum Catalanicum anno MCMLXXIX rettulit atque prima comitia Parlamenti Catalanici anno MCMLXXX uocata sunt.

Postremis annis, uiae democraticae perscrutandae causa, pleraeque factiones politicae atque sociales Catalanicae ut res politicas et iuridicas restituerentur prouiderunt. exemplum ultimum fuit reformatio Statutus Autonomiae Catalanici anno MMV a Parlamento Catalanico aucta. difficultates et abnuitiones ab Hispanicis institutionibus, inter quas praecipue Decretum Tribunalis Constitutionalis 31/2010, auersionem radicalem ab euolutione democratica uoluntatum communium populi Catalani apud RemPublicam Hispanicam conferunt, et fundamenta conficiunt inuolutionis autocybernesis, quae hodie in rebus politicis, pertinentibus, oeconomicis, socialibus, culturalibus et linguisticis exprimitur.

Populus Catalanus aliter atque aliter uoluntatem ut hodiernus status impedimenti apud RemPublicam Hispanicam superetur expressit. populosae demonstrationes a.d. VI Id. Iul. anno MMX titulo “Natio sumus. nobis est Consilium” et a.d. III Id. Sept. anno MMXII titulo “Catalonia noua ResPublica in Europa”, exempla sunt auersionis ciuium ab irreuerentia erga Populi Catalani consilia.

A.d. VI kal. Oct. anno MMXII, per Resolutionem 742/IX, Parlamentum necessitatem notauit ut Populus Catalanus libere et democratice futurum commune petitione definire posset. ultima Parlamento Catalanico comitia, a.d. VII kal. Dec. anno MMXII, hanc uoluntatem clare et inaequiuoce expresserunt et confirmauerunt.

Vt hic processus constitueretur, Parlamentum Catalanicum, ad initium decimae legislaturae conuocatum, pro uoluntate ciuitatis Catalanicae democratice postremis comitiis expressa, haec probat:

Senatusconsultum de imperio atque ivre se constituendi populi catalani

Iuxta pleramque uoluntatem a Populo Catalano democratice expressam, Parlamentum Catalanicum initium concordat ad exercitium iuris se constituendi efficiendum ut ciues Cataloniae commune futurum politicum decernere possint, iuxta haec praecepta:

Primum. Imperium. Populo Catalano est, conuenienter democraticas ad leges, politica et iuridica imperii significatio.

Secundum. Legitimitas democratica. Processus ad ius se constituendi diligentissime democraticus erit et pluralitatem respectumque omnium opinionum specialiter fidenter curabit, per deliberationem et dialogum societatis catalanicae in sinu, ita ut pronuntiatus factus popularis pleraque uoluntas sit, quod fideiussor fundamentalis decernendi iuris.

Tertium. Diaphania. Ad manum instrumenta necessaria dabuntur ut omnis populus et ciuitas optime sciat ad ius se constituendi exercendum et suam participationem in processu promouendam.

Quartum. Dialogus. Colloquetur et negotiabitur RePublica cum Hispanica, Europaeis institutionibus atque omni communitati internationali.

Quintum. Socialis cohaerentia. Fides dabitur cohaerentiae nationis sociali et territoriali et uoluntati persaepe a ciuitate Catalanica expressae ut Catalonia unus populus permaneat.

Sextum. Europeismus. Defendentur et promouentur conditionalia Vnionis Europaeae praecepta, praecipue iura fundamentalia ciuium, democratia, commoditate compromissum, sodalitas inter quosquos populos Europaeos, procliuitas ad oeconomicum, socialem et culturalem progressum.

Septimum. Legalitas. Vtentur omnes legalitates ad usum ut confirmatio democratica et exercitium se iuris constituendi efficiatur.

Octauum. Parlamenti prima pars. Parlamento, uel institutioni populum Catalanum praestanti, prima est pars hoc processu, eo concordanda sunt et discernenda artificia et dynamica laboris quae huic principio fidem dent.

Nonum. Participatio. Parlamentum Catalanicum et Gubernatio Generalitatis efficienter participes facturi sunt municipia atque plerasque factiones politicas, agentes oeconomicos et sociales, collegia culturalia ciuilesque Cataloniae, et discreturi sunt artificia quae huic praecepto fidem dent.

Parlamentum Catalanicum omnes ciues hortatur ut protagonistae effectiui democrataci processus ad exercitium iuris se constituendi Populi Catalani fiant.

Palatio Parlamenti, a.d. XI kal. Febr. anno MMXII.

Us proposem un tracte just

Esperàveu topar, com fan tants diaris, amb un mur de pagament que no us deixés llegir aquest article? No és l’estil de VilaWeb.

La nostra missió és ajudar a crear una societat més informada i per això tota la nostra informació ha de ser accessible a tothom.

Això té una contrapartida, que és que necessitem que els lectors ens ajudeu fent-vos-en subscriptors.

Si us en feu, els vostres diners els transformarem en articles, dossiers, opinions, reportatges o entrevistes i aconseguirem que siguin a l’abast de tothom.

I tots hi sortirem guanyant.

per 6€ al mes

Si no pots, o no vols, fer-te'n subscriptor, ara també ens pots ajudar fent una donació única.

Si ets subscriptor de VilaWeb no hauries de veure ni aquest anunci ni cap. T’expliquem com fer-ho

Recomanem