Habemus Papam emeritum

  • Benedictus XVI hodie munus eius abdicat, quod consilium apud Ecclesiam Catholicam insolitum, et pontificatum claudit ab scandalis sigillatum

VilaWeb

Redacció

28.02.2013 - 06:00

La premsa lliure no la paga el govern, la paguen els lectors


Fes-te de VilaWeb, fem-nos lliures

Sic ut iam improuiso quoque latine nuntiaret die XI excurso mense Februrario, papa Benedictus XVI maximae auctoritatis Ecclesiae Catholicae munus “uiribus eius noniam aptis” abdicat. Hora V postmeridiana in sedem aestiuam Castelgandolfo abiit et hora VIII uespertina pontificatus eius sedes uacua manebit. Deinde enim moueri incipiet apparatus ad conclaue quam celerrime celebrandum a cardinalibus qui, Capella Sixtina secreti, successorem eligendum curabunt.

Ab iis quae Vaticani ultimas dies narrantur, quamquam Ioseph Ratzinger abdicauerit, is nomen Benedictum XVI conseruabit, titulum dehinc Papam Emeritum uel Pontificem Romanum Emeritum accipiet atque appellationem Suam Sanctitatem seruabit. In manu quoque habere poterit anulum piscatoris, unum ex signis ad Papam pertinentibus. Non est autem illud quod in tertio sinistrae digito a die VII mensis Mai anno MMV tulit, quod traditur ritu in conspectu cardinalium frangi, ne documenta sede uacanti per interregnum obsignari possint.

Omnia haec singula explicitanda erant his diebus, nam abdicationes papales rarissime facta sunt quanta est historia Ecclesiae Romanae. Tantum enim duo praecesserunt, saeculis XIII et XV, alius Caelestinus V qui anno MCCXCIV, ministerio papale paucos menses functo, cessit quia nemo eum instruxerat neque paratus erat ad pontificatum; alius Gregorius XII, qui anno MCDXV munus post annos nouem abdicauit.

Pontificatus ab initio usque ad finem scandalis aspersus

Ioseph Alois Ratzinger electus est papa die VII mensis Mai anno MMV, annorum LXXVIII, post binos conclauis dies binosque nigros fumos. Electio autem Benedicti XVI, quod nomen cardinales Bavarensis accepit, molestiam se conseruatiuo quandam generauit, nam saeuitia opinionis Ecclesiae prospiciebatur erga matrimonium homophyllophilum, abortum uel usum anticonceptiuorum. Magis autem uere pontificatum eius sigillauit scandala ecclesiastica paedophilica et casus Vatileaks appellatus; et nostris quoque limitibus ob controuersas in Valentiam (anno MMVI) et Barcinonem (anno MMXI) salutationes a nonnullis molestus uisus est.

Casus Ecclesia paedophilici paulo post electionem eius patefaci coeperunt, cum accusationes uictimarum a sacerdotibus stuprorum apparuerunt. Controuersia ipsum Ratzinger attigit, cum testes quidem et inuestigatores eum abscondisse minoribus stupra accusauerunt. Paulo postea se ante iudicem obnoxios stuprorum laturum nuntiauit et Ecclesiam his casibus neque celerem neque diligentem fuisse admissit.

Vltimum magnum scandalum, extremo pontificatu, appellatum est Vatileaks, quo praefectus papae, Paulus Gabrielis, de furto atque liquatu documentorum confidentialium Vaticanorum damnatus est. Simul ac iudicium graue, Benedictus XVI tres commisit inter se differentes cardenales commentario conficiendo de liquatibus, quorum conclusiones tantum ei peruenisse ratum est. Itaque, septimana excursa speculata sunt acta diurna Italica auctores commentarii contulisse ut Vaticani oeconomicae sunt et mafiae et contubernia quae consilia ecclesiastica corripuissent atque Benedictum ipsum XVI in abdicationem praeciptauissent.

(Versió llatina de Daniel Ramon, professor de l’Institut El Sui de Cardedeu)

 

Ací podeu llegir la notícia en català: Habemus papam… emeritum

Us proposem un tracte just

Esperàveu topar, com fan tants diaris, amb un mur de pagament que no us deixés llegir aquest article? No és l’estil de VilaWeb.

La nostra missió és ajudar a crear una societat més informada i per això tota la nostra informació ha de ser accessible a tothom.

Això té una contrapartida, que és que necessitem que els lectors ens ajudeu fent-vos-en subscriptors.

Si us en feu, els vostres diners els transformarem en articles, dossiers, opinions, reportatges o entrevistes i aconseguirem que siguin a l’abast de tothom.

I tots hi sortirem guanyant.

per 75 € l'any

Si no pots, o no vols, fer-te'n subscriptor, ara també ens pots ajudar fent una donació única.

Si ets subscriptor de VilaWeb no hauries de veure ni aquest anunci ni cap. T’expliquem com fer-ho

Recomanem